LUGEUM sive LUGEA

LUGEUM sive LUGEA
LUGEUM, sive LUGEA
palus Iapodum in Liburnorum conf. apud Arsiae Ort. vulgo Zirichnitz ab oppid. ei vicino sic denominata: Singulis Annis frumentum, venationem, et piscationem exhibet. Clauditur circumquaque montibus, plerisque in locis 18. cubitos alta est, et ubi minimum profunda, exsistit, iustam humani corporis aequat mensuram. Ex montibus circumpositis rivi quidam ignobiles procurrunt, suo quisque alv eolo, ab Orientali quidem plaga 3. ab Australi vero quatuor. Singuli quo longius fluunt, hoc minus scatent aquis, terrâ nimirum ipsos combibente, doncc postremo absorbeantur scrobibus saxeis, itanatis, uthumano opere excisae videantur. Hîc aquis ita redundantibus, ut recipi amplius non possint, fit ur regurgitent scrobes, neque solum nihil aquae admittant, sed etiam quicquid receperint, effundant tantâ celeritate, ut reflexûs imperum equiti quantumvis expedito, et celeriter fugienti aegre effugere liceat, Itaque quacumque patet locus, diffunduntur aqae, et lacum efficiunt. Hae aquae postea non minus fere celeriter recedunt, quam accessêrunt, ac non per scrobes illas tantum, sed universâ pene terrâ eas non aliter recipiente, quam si per cribrum diffunderentur. Quod cum fieri sentiunt accolae, continuo grandioribus eius meatibus, quoad fieri potest, obstructis, agminatim advolant ad piscationem, quae ipsis non modo iucunda, verum etiam perfructuosa est. Porro siccato lacu fit messis, quâ parte solum prius consitum erat; et idem rursus conseritur, antequam inundet. Graminis ita est ferax, ut post vigessimum diem secarisoleat. Lazius, Geo. Wernherus, de admirandis Hungariae aquis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”